- SYSTATICAE
- SYSTATICAEin Nov. 6. v. 3. Ne Episcopi ad Principis comitatum accedant, sine systaticis literis: i. e. commendatitiae, dictae sunt, quae Clericis peregrinantibus ab eorum Ordinariis concedi solent, uti legimus apud Domin. Macrum, in Hierolex. Geaece συςατικαὶ. Paulus, 2. Corointh. c. 3. v. 1. Α᾿ρχόμεθα πάλιν ἑαυτοὺς Συνιςάνειν; Εἰ μὴ χρῄζο μεν, ὥς τινες, Συςατικῶν ἐπιςολῶν πρὸς ὑμᾶς, ἢ ἐξ ὑμῶν Συςατικῶν; ad quem locum vide Bezam, Grotium, Alios, ut et supra in voce Commendatitiae: plura vero hanc in rem apud Cl. Suicerum Thesaur. Eccl. in voce Σύςαςις, quae inter alia quartam quoque in Ecclesia olim stationem Paenitentium, qui Consistentes Latinis dicti, notat, item voce Συςατικὸς
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.